Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt.1 quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus
etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil
aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur.
nova verba fingunt, deserunt usitata.
At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum
esse nostrum! incendi2 igitur3 eos, qui audiunt, vides.
quantam rem agas,45 ut Circeiis qui habitet totum hunc
mundum suum municipium esse existimet?
Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem
acceperit. Ista ipsa,6 quae tu breviter: regem, dictatorem,
divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac
rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero
ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt
[p. 123]
esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt
quasi7 aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam
qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem
abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe
graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.
4.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.